monumenta.ch > Augustinus > 52
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LI. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM LIII. SERMO AD POPULUM.

IN PSALMUM LII. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmum istum vobiscum tractandum, quantum Dominus suggerit, suscipimus. Iubet frater ut velimus, et orat ut possimus. Si quid festinatione forte praetermisero, implebit in vobis qui et nobis dare dignatur quod dicere potuerimus. Titulus eius est: In finem pro Maeleth, intellectus ipsi David. Pro Maeleth, sicut in hebraeorum interpretationibus nominum invenimus, videtur dicere, Pro parturiente sive dolente. Quis autem in hoc saeculo parturiat et doleat agnoscunt fideles, quia inde sunt. Christus hic parturit, Christus hic dolet; caput est sursum, membra deorsum. Neque enim non parturiens et dolens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris? Quo persequente parturiebat, eum conversum parturire fecit. Namque et ipse postea illuminatus est, et illis quae persequebatur membris insertus, eadem charitate praegnans dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Pro membris igitur Christi, pro corpore eius quod est Ecclesia, pro uno ipso homine, id est pro ipsa unitate cuius caput sursum est, psalmus iste cantatur. Gemit autem, et parturit, et dolet iste homo. Quare, vel inter quos, nisi quia accepit et cognovit a capite suo, dicente: Abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum? Si autem abundabit iniquitas, et refrigescet charitas multorum, quis remanebit qui parturiat? Sequitur: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde esset magnum perseverare, nisi inter molestias et tentationes et turbationes et scandala esset perseverandum? Nemo enim iubetur bona tolerare. Sed pro isto quia dicitur, et quia pro isto cantatur, videamus quid sit. Pro isto increpantur hic homines inter quos gemitur, inter quos doletur, et consolatio dolentis et parturientis in Psalmi fine depromitur et exprimitur. Qui sunt ergo inter quos parturimus et gemimus, si in corpore Christi sumus; si sub illo capite vivimus, si in membris eius deputamur: qui sunt, audi.
2 Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Tale genus est hominum, inter quos dolet et gemit corpus Christi. Si tale hoc hominum genus est, non multos parturimus: quantum videtur occurrere cogitationibus nostris, perpauci sunt; et difficile est ut incurramus in hominem qui dicat in corde suo, Non est Deus : tamen sic pauci sunt, ut inter multos timendo hoc dicere, in corde suo dicant, quia ore dicere non audent. Non ergo multum est quod iubemur tolerare; vix invenitur: rarum hominum genus est qui dicant in corde suo, Non est Deus. An vero alio intellectu discussum invenitur esse in pluribus, quod in paucis et raris et pene in nullis esse putabamus? Prodeant in medium qui male vivunt, inspiciamus facta flagitiosorum, facinorosorum sceleratorumque hominum, quorum magna turba est; qui fovent quotidie peccata sua, qui factis in consuetudinem versis etiam verecundiam perdiderunt: haec tanta hominum multitudo est, ut inter eos positum corpus Christi, vix audeat reprehendere quod non cogitur admittere, et pro magno sibi putet servari integritatem innocentiae, ne faciat quod culpare iam per consuetudinem, aut non audeat, aut si ausus fuerit, facilius erumpat reprehensio et reclamatio eorum qui male vivunt, quam vox libera eorum qui bene vivunt. Et isti tales sunt, ut dicant in corde suo: Non est Deus. Tales convinco. Unde convinco? Facta sua Deo placere arbitrantur. Non ergo ait, Aliqui dicunt; sed, Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Qui usque adeo credunt esse Deum, ut eidem Deo arbitrentur placere quod faciunt. Atqui si intelligas prudens quia imprudens dixit in corde suo, Non est Deus, si advertas, si intelligas, si discutias: qui putat Deo placere facta mala, non eum putat Deum. Si enim Deus est, iustus est; si iustus est displicet, ei iniustitia, displicet iniquitas. Tu autem cum putas ei placere iniquitatem, negas Deum. Si enim Deus est cui displicet iniquitas, tibi autem non videtur Deus cui displicet iniquitas, non est autem Deus nisi cui displicet iniquitas, cum dicis in corde tuo, Favet Deus iniquitatibus meis, nihil aliud dicis quam, Non est Deus.
3 Referamus nos et ad illum intellectum qui et de ipso Christo Domino nostro, de ipso capite nostro occurrit. Ipse enim cum in forma servi appareret in terra, dixerunt qui eum crucifixerunt: Non est Deus. Quia Filius Dei erat, utique Deus erat. Sed illi qui corrupti sunt et abominabiles facti sunt, quid dixerunt? Non est Deus: occidamus eum, non est Deus. Habes vocem ipsorum in libro Sapientiae: sed primo illos vide corruptos, ut possint dicere in corde suo, Non est Deus. Praemisso enim versu, Dixit imprudens in corde suo, Non est Deus, tanquam causae quaererentur unde hoc possit dicere imprudens, subiecit: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Audi illos corruptos. Dixerunt enim apud se non recte cogitantes: coepit corruptio a mala fide, inde itur in turpes mores, inde in acerrimas iniquitates, gradus isti sunt. Quid enim apud se dixerunt cogitantes non recte? Exiguum et cum taedio est vita nostra. Ab hac mala fide sequitur illud quod et Apostolus dixit: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Ibi autem latius luxuria ipsa describitur: Coronemus nos rosis, antequam marcescant; ubique relinquamus signa laetitiae nostrae. Post illam descriptam latius luxuriam, quid sequitur? Occidamus pauperem iustum : hoc est ergo dicere, Non est Deus. Lenia videbantur iam dudum loqui: Coronemus nos rosis, antequam marcescant. Quid delicatius, quid lenius? Sperares de hac lenitate cruces, gladios? Noli mirari, lenes sunt et radices spinarum; si quis eas contrectet, non pungitur: sed quo pungeris inde nascitur. Corrupti ergo isti et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis. Dixit imprudens in corde suo: Non est Deus. Si Filius Dei est, descendat de cruce. Ecce aperte dicere: Non est Deus.
4 Sed quomodo inter illos gemit corpus Christi? Gemuerunt inter illos Apostoli qui tunc fuerunt, et discipuli Christi: ad nos isti quid pertinent? quomodo inter hos nos parturimus? Adhuc sunt qui dicunt: Christus non est Deus. Hoc dicunt Pagani qui remanserunt; hoc ipsum dicunt ipsi Iudaei, qui ad testimonium confusionis suae ubique diffusi sunt; hoc dicunt et haeretici multi. Namque et Ariani dixerunt, Non est Deus: Eunomiani dixerunt, Non est Deus. Huc accedit, fratres, quia et illi de quibus paulo ante dixi, qui male vivunt, nihil aliud dicunt quam, Non est Deus. Cum enim dicimus eis Christum venturum iudicem ad iudicium, quod dicunt Scripturae quae non fallunt: illi autem magis aurem praebentes serpenti suggerenti, Non morte morieris, quod dixerat in paradiso contra veritatem Dei constituentis et dicentis, Morte morieris; ita faciunt mala, ut dicant sibi: Veniet Christus, et dabit indulgentiam omnibus. Ita ergo mendax est ille qui dixit quia separabit iniquos ad sinistram, separabit iustos ad dexteram; iustis dicet, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod paratum est vobis ab origine mundi; iniquis dicet, Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius. Quomodo ergo omnibus dabit indulgentiam? Quomodo neminem damnabit? Ergo mentitur. Hoc est dicere: Non est Deus. Vide ergo ne forte tu mentiaris. Tu enim homo es, ille Deus: Deus enim verax, omnis autem homo mendax. Sed quid de istis, o corpus Christi? Separa te interim corde et vita, nec imiteris, nec assuescas, nec annuas, nec approbes: magis autem et redargue. Quid enim attendis ad istos qui haec dicunt? Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus suis: non est qui faciat bonum.
5 Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Quid est hoc, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt isti omnes qui dicunt: Non est Deus? Et quid? hoc latebat Deum, tales esse factos? aut vero nobis eorum interior cogitatio aperiretur, nisi ab illo diceretur? Si ergo noverat, si sciebat, quid est hoc quod dictum est, quod de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum? Quaerentis enim verba sunt, non scientis: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Et tanquam inveniret quod quaesivit inspiciendo, et de coelo prospiciendo, dicit sententiam: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Duae quaestiones oriuntur aliquantum difficiles. Si enim respicit de coelo Deus, ut videat si est intelligens aut requirens Deum; subintrat cogitatio imprudenti, quia non omnia novit Deus. Haec una quaestio est: quae est altera? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quis est ille qui parturit inter malos? Illa ergo sic solvitur quaestio, quia plerumque ita loquitur Scriptura, ut quod dono Dei creatura facit, Deus facere dicatur: ut, verbi gratia, cum misereris pauperis, quia dono Dei facis, Deus misereatur: cum cognoscis qui sis, quia illo allucente facis, si is es qui dicas, Tu illuminabis lucernam meam, Domine Deus meus, illuminabis tenebras meas; quod eo donante et faciente cognoveris, ille cognoscit. Nam unde est, Tentat vos Dominus Deus vester ut sciat si diligatis illum? Quid est, ut sciat? Ut dono suo scire vos faciat. Sic ergo et hic, Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intelligens aut requirens Deum. Adsit ipse, et donet nobis ut quod cor nostrum fecit concipere, faciat et parere. Apostolus dicit: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Hoc Spiritu ergo quo cognoscimus quae a Deo donata sunt nobis, discernimus inter nos et eos quibus haec donata non sunt, et ex nobis illos cognoscimus. Quia si nos aliquod bonum habere non potuisse intelligimus, nisi illo donante et largiente a quo sunt omnia bona; simul videmus nihil tale posse habere eos quibus haec Deus non donavit. Ista dignoscentia nobis ex Spiritu Dei est; et eo quo videmus hoc, Deus videt; quia id Deus facit ut videamus. Hinc enim dictum est et illud, Spiritus enim omnia scrutatur, etiam altitudinem Dei : non quia ille scrutatur qui novit omnia, sed quia tibi donatus est Spiritus, qui et te scrutari facit: et quod dono ipsius tu facis, ille facere dicitur; quia sine illo tu non faceres. Ergo Deus facere dicitur, cum tu facis. De dono Spiritus filiorum, quibus datus est Spiritus Dei, respiciunt super filios hominum, ut videant si est intelligens aut requirens Deum: sed quia id dono Dei et Spiritu Dei faciunt, Deus hoc facere dicitur; velut prospicere et videre. Quare autem de coelo, si hoc homines faciunt? Quia dicit Apostolus, Nostra autem conversatio in coelis est. Unde enim hoc facis ut videas, unde prospicis ut intelligas? nonne corde? Si corde hoc facis, christiane, vide si sursum cor habeas. Si sursum cor habes, de coelo in terram prospicis. Et quia hoc dono Dei facis, Deus de coelo prospicit super filios hominum. Illa igitur quaestio pro modulo nostro sic soluta est.
6 Quid est quod prospicientes agnoscimus? Quid est quod prospiciens Deus agnoscit? quid, quia hic donat, agnoscit? Audi quid: Quia omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quae igitur illa alia quaestio est, nisi quam paulo ante commemoravi? Si non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, nemo restat qui gemat inter malos. Exspecta, inquit Dominus; noli cito ferre sententiam: donavi hominibus bene facere, sed ex me, inquit, non ex se; ex se enim mali sunt: filii hominum sunt, quando male faciunt; quando bene, filii mei. Hoc enim facit Deus, ex filiis hominum filios Dei: quia ex Filio Dei fecit filium hominis. Videte quae sit illa participatio: promissa est nobis participatio divinitatis; mentitur qui promisit, si non est prior factus particeps mortalitatis. Filius enim Dei particeps mortalitatis effectus est, ut mortalis homo fiat particeps divinitatis. Qui tibi promisit communicandum tecum bonum suum, prius tecum communicavit malum tuum: qui tibi promisit divinitatem, ostendit in te charitatem. Ergo tolle quod homines filii Dei sunt, remanet quod filii hominum sunt: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
7 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Nonne scient? nonne illis ostendetur? Dic, minare, loquere ex parturiente et dolente. Populus enim tuus devoratur in cibo panis. Est ergo hic populus Dei qui devoratur. Certe non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Respondetur ex illa regula. Sed iste populus qui devoratur, iste populus qui patitur malos, iste qui gemit et parturit inter malos, iam ex filiis hominum filii Dei facti sunt: ideo devoratur. Consilium enim inopis confudistis, quoniam Dominus spes eius est. Plerumque enim ut devoretur populus Dei, hoc ipsum in illo contemnitur, quia populus Dei est. Rapiam, inquit, et exspoliem; si christianus est, quid mihi facturus est? Loquitur pro illo, qui loquitur pro parturiente, et minatur devorantibus, dicens, Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem? Nam et ille qui videbat furem, et concurrebat cum eo, et cum adulteris portionem suam ponebat, sedens adversus fratrem suum detrahebat, et adversus filium matris suae ponebat scandalum, dixit in corde suo: Non est Deus. Ideo hoc illi dicitur, Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tui similis: hoc est, non ero Deus, si ero tibi similis. Sed quid sequitur? Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Sic et hic, Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Non vis modo nosse ut tibi displiceas, nosces ut plangas. Non enim non demonstraturus est Deus iniquis iniquitatem suam. Si non est demonstraturus, qui erunt qui dicturi sunt: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Tunc ergo scient qui modo scire nolunt. Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis? Quid addidit, in cibo panis? Tanquam panem manducant populum meum. Caetera enim quae manducamus, possumus modo illa, modo illa; non semper hoc olus, non semper hanc carnem, non semper haec poma: semper autem panem. Quid est ergo, devorant populum meum in cibo panis? Sine intermissione, sine cessatione devorant, qui devorant populum meum in cibo panis.
8 Deum non invocaverunt. Consolatur gementem, et maxime ex commemoratione, ne imitando malos qui plerumque prosperantur, delectet fieri malum. Servatur tibi quod tibi promissum est: spes illorum praesens est, tua futura est; sed illorum fluxa, tua certa; illorum falsa, tua vera. Illi enim Deum non invocaverunt. Nonne quotidie tales rogant Deum? Non rogant Deum. Attendite, si possum hoc dicere adiuvante ipso Deo. Deus gratis se vult coli, gratis se vult diligi, hoc est caste amari; non propterea se amari, quia dat aliquid praeter se, sed quia dat se. Qui ergo invocat Deum ut dives fiat, Deum non invocat; hoc enim invocat quod ad se vult venire. Quid enim est invocare, nisi vocare in se? In se ergo vocare, hoc dicitur invocare. Nam cum dicis, Deus da mihi divitias; non vis ut ipse Deus ad te veniat, sed vis ut divitiae veniant ad te. Quod vis ut ad te veniat, hoc invocas. Si autem Deum invocares, ipse ad te veniret, ipse esset divitiae tuae. Nunc autem vis habere arcam plenam, et inanem conscientiam: Deus non implet arcam, sed pectus. Quid tibi prosunt exteriores divitiae si te interior premit egestas? Ergo isti qui propter saecularia commoda, qui propter terrena bona, qui propter vitam praesentem et terrenam felicitatem invocant Deum, non invocant Deum.
9 Propterea quid de illis sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor. Numquid enim timor est, si quis perdat divitias? Non est ibi timor, et ibi timetur. Si quis autem perdat sapientiam, vere timor est; et ibi non timetur. Audi, dignosce, tales intellige: commendatur nescio cui saccellus; non vult reddere, pro suo computat, non putat posse repeti, iam pro suo habebit, reddere detrectat. Videat quid timeat amittere, et quid nolit habere: in dubium veniunt pecunia et fides; quae pretiosior est, ibi gravius damnum timendum est. Tu autem ut aurum teneas, fidem perdis: graviore damno percuteris, et tu de lucro laetatus es: ibi timuisti timore, ubi non erat timor. Redde pecuniam: parum dico, Redde; perde pecuniam, ne fidem perdas. Tu reddere pecuniam timuisti, et fidem perdere voluisti! Martyres non alienam tulerunt; sed etiam suam, fidem ne amitterent. contempserunt: et parum fuit perdere pecuniam, quando proscripti sunt; perdiderunt et animam suam, quando passi sunt: perdiderunt animam, ut in vitam aeternam invenirent eam. Ergo ibi timuerunt ubi timendum est. Illi vero qui Christum dixerunt, Non est Deus, ibi timuerunt ubi non erat timor. Dixerunt enim: Si dimiserimus eum, venient Romani, et tollent nobis et locum et regnum. O stultitia et imprudentia, dicens in corde suo: Non est Deus! Timuisti perdere terram, perdidisti coelum: timuisti ne venirent Romani, et tollerent tibi locum et regnum; numquid tibi tollerent Deum? Quid ergo restat? Quid, nisi ut fatearis quia tenere voluisti et tenendo male amisisti? Perdidisti enim et locum et gentem occidendo Christum. Maluistis enim Christum occidere, quam locum perdere; et perdidistis locum et gentem et Christum. Timendo occiderunt Christum: sed quare hoc? Quoniam Deus dissipavit ossa hominibus placentium. Volentes placere hominibus, timuerunt perdere locum. Christus autem ipse de quo dixerunt, Non est Deus, maluit displicere hominibus talibus, quales illi erant; filiis hominum, non filiis Dei maluit displicere. Inde dissipata sunt ossa eorum, illius ossa nemo confregit. Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Revera, fratres, quantum ad illos attinet, magna illis accessit confusio. In quo loco crucifixerunt Dominum, quem ideo crucifixerunt ne perderent et locum et regnum, non ibi sunt Iudaei. Deus ergo sprevit eos: et tamen spernendo admonuit illos ut convertantur. Modo cognoscant Christum, et dicant, Deus est; quem dixerunt Non est Deus. Redeant ad haereditatem paternam, ad haereditatem Abrahae, Isaac et Iabob; possideant cum ipsis vitam aeternam, etsi vitam temporalem amiserunt. Quare hoc? Quia ex filiis hominum facti sunt filii Dei. Nam quamdiu manent et nolunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Et tanquam ad ipsos conversus ait, Quis dabit ex Sion salutare Israel? O stulti! Increpatis, insultatis, colaphizatis, sputis illinitis, spinis coronatis, in crucem erigitis: quem? Quis dabit ex Sion salutare Israel? Nonne ipse quem dixistis, Non est Deus? In avertendo Deus captivitatem populi sui. Non enim avertit captivitatem populi sui, nisi qui voluit inter vestras manus esse captivus. Sed qui hoc intelligent? Exsultabit Iacob, et laetabitur Israel. Vere Iacob et vere Israel, minor ille cui servivit maior, ipse exsultabit, quia ipse cognoscet.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LI. SERMO AD POPULUM. <<<     >>> IN PSALMUM LIII. SERMO AD POPULUM.
monumenta.ch > Augustinus > 52